MERINDAD DE SOTOSCUEVA
SOTOSCUEVA En el año 838 Sauctus coba    

 

.... et foras monte, in Castella, villa vocabulo Sauctus coba, et Cornelio,....

 

En un documento, fechado el 30 de noviembre del año 816, el conde cántabro-astur Gundesindo, dona al monasterio de San Vicente de Fístoles (Cantabria, cerca de Villacarriedo), dos villas del territorio de Castilla, Cornelio (CORNEJO) y Sauctus Coba (SOTOSCUEVA), cercanas a Spinosella (Espinosa de los Monteros).

 

Año 816, 30-Noviembre

Donación del conde Gundesindo al monasterio de San Vicente de Fistoles de varias tierras y edificios circundantes al mismo.

In Dei nomine, Patris et Filii et Spiritus Sancti, regnantes in secula seculorum, amen. Ego Gundesindus comitis, qui signa facturus vel roboratus sum, sicut docet doctrina Salvatoris, qui cum Deo Padre et cum Spiritu Santo unus est Deus, credimus cum ipsis Apostolis una fidm abere, quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Ego quidem iam supradictus Gundesindus Comiti facio testamentum vel traditionem in onore Dei et sanctorum martirum, sancti Vincenti levite, et sancti Christofori, mrs. Xti., cuius baselicas fundata sunt in villa, que dicunt Fistoles; trado ad ipsas ecclesias et ad ipsos monasterios sancti Vincenti et sancti Christofori et ad Sesinando Abbate et ad Guduigia Deo vota, trado meas villas et meos monasterios, quem abeo de parentum vel abeorum meorum, id est, villa que dicunt Eçe cum suos monasterios, sancte Marie et sancti Petri et Pauli, que est iuxta flumen que dicunt Pas, et sancti Juliani in villa, que dicunt Belo, ipsa villa et ipsos monasterios cum omni suos terminos et suas adiacentias et suos molinos, montibus et fontibus vel omnia prestationibus suis, ab omni integritate, et villa que dicunt Erunia cum suo monasterio sancte Eulalie, et villa que dicunt Bao et Tuler, et villa que dicunt Ienores, ab omni integritate, cum sue ecclesie sancte Eulalie et monasterio sancti Iulani in Mortaria; et in valle Baione, villa que dicunt Pangorres cum sue ecclesie sancte Marie, ipsa villa per omnes suos terminos et suas adiacentias, ab omni integritate, et villa que dicunt Letezana et villa que dicunt Sobarzo, cum suo monasterio sancti Martini, per suos terminos et suas adiacentias, ab omni integritate; et villa que dicunt Auteris, et villa que dicunt Babargino et sue ecclesie sancti Vincentii per suos terminos et suas adiacentias, ab omni integritate; et villa que dicunt Paniacos cum suo monasterio sante Eulalie, per omnes suos terminos et suas adiacentias, gresum et regresum, montibus et fontibus, ab omni integritate et ecclesie sancti Georgi, que est in ipsa villa paniacos, et villa que dicunt Lerganes et suo monasterio sancti Martini, que est iuxta rio Mera, ipsa villa per omnes suos terminos et suas adiacentias, montibus et fontibus, ab omni integritate; et villa que vocintant Rio Kandio cum sue ecclesie sancte Marie, et in Trasmera villa que disunt Saucum ab omni integritate et allia villa que dicunt Paites que est in Trasmera et Toraia; et foras monte, in Castella, villa vocabulo Sauctus coba, et Cornelio, et Botares, et Platanos; villa qui est inter Ormaza et Spinosella: sic dono vel concedo ego Gundesindus comite ipsas iam superius resonant cum suos monasterios et omnia sua ereditatem, quantum pertinet ad ipsas villas que deserviant ad ipsa monasteria sancti Christofori vel sancti Vincenti, pro remedio anime mee, ubi Corpus meum tumulare desidero, ut qui ibi fuerint, in ipsa monasteria pro Dei servitio et in agone Dei certaverint, et domum Domini frequentaverint, abeant exinde gubernium, et ego vite eterne remedium; et confirmo ego Gundesindus comite ipsos testamentos, que avi meis (?) et gens mea tradiderunt post morte, ecclesie sancti Vincenti et sancti Christofori, et ad Sesinando Abbate et ad Guduigia Deo vota, tradiderunt pro remedio animas suas. Si quis tamen contra hanc testamentum traditionis ecclesie venerit ad inrumpendum an ego an quislibet de propinquis vel consaguinibus meis vel quislibet homo generis, per potentiam tulerit, descendant super illum repentinus Dei iuditibus, sicut descendit super Datam et Abiron, viros sceleratissimos, quos vivos terra absorbuit, et cum Juda traditore abeat portione in inferno inferiori, et pro damna secularia inferat huic testamento ecclesie auri libras LX, et rex vero, comes vel quislibet regia potestas, hic adiutorium non dederit sciat se ante divina magestate culpam abere. Facta scriptura testamentum ecclesie, pridie kalendas decembris, era dcccLIIII, regnante dominissimo principe Adefonso in Asturias vel in ceteras provintias. Ego Gundesindus comes, qui hac scriptura testamentum ecclesie, que fieri voluit et relegentem audivit manu mea signum feci † et rovoravi, et testibus tradidi ad roborandum. Filo cognomento Breto, ubi preses fuerunt suscripserunt. Hossorius pbr. hic testes, Aulfus presbiter hic testes, Adekca hic testes, Ermegildus hic testes, Gildefredus hic testes, Renumirus presbiter hic testes, Esaeas testes, Felis ts., Leonas ts., Aurdius ts., Stefanus ts., Paternus ts., Albura hic ts., Gutinus presbiter scripsit, signum feci †, Quinderedus presbiter confirmans terminos quis (...) pontitos et per ripa alta, et per illas petras fictas ad Fastiello, et per illa Formaza de rio Castanios, et per rio de Incirana adiuso, et plecat ad rio de Sancti Tirsi, et per arroyo (...) um, ad illo miratorio, et per serra longa quomodo invertit aqua ad villa de Festoles, et per illu pendium, qui descendit ad rio Pisonna, ad illo molino de regula sancti Vincenti de Festoles. Martinus exaravit.

Monasterio de Silos, nº 10, fols. 23-24.

Publ.: Pérez de Urbel, J, Historia del Condado de Castilla, Madrid, 1945, 1041-1043.

En la actualidad se encuentra en B. 290, nº 2B. Instituto de Historia. Academia de Ciencias de San Petersburgo.

 

.... , in Castella, ....

En el documento anterior (año 816) está la palabra CASTILLA, que se había escrito por primera vez en el año 800. Es en el acta de fundación, por el abad Vítulo y su hermano el presbítero Evigio, de un monasterio bajo la advocación de San Emeterio y San Celedonio, en Taranco de Mena, el 15 de septiembre, según recoge el notario Lope. De la carta fundacional se deduce la historia de la repoblación del territorio del Valle de Mena, en aquel tiempo diferenciado del territorio de Castilla, que comprendía la zona de valles que van de Espinosa de los Monteros a Villlarcayo.

 

Para más ...

EL ALFOZ CASTELLANO EN LOS SIGLOS IX AL XII, por CARLOS ESTEPA DÍEZ de la Universidad de León.